- DOMNUS seu DOMINUS
- DOMNUS, seu DOMINUSappellatio sacra, Deo et Christo propria, Tertull. in Apolog. c. 34. qui proin Augustum laudat, quod ne Dominum quidem se dici volebat, quem et alii Impp. pagani sequuti sunt. Sed eo insolentiae processit Domitianus, ut non Dominus solu, verum et Deus appellari vellet. Suet. in vita eius c. 13. More dein per vicissitudines fluctuante, a Christianis etiam Impp. admissus et inter titulos, Dominus, sed mediâ vocali i exemptâ, cuius prisci usus hodieque manent vestigia, in semivocabulis Cyr, vulgo Syr,, a Gr. Κύρος, pro Κύριος, apud Gallos et Anglos: Don et Dom, a Lat. Dommus. apud Italos et Hispanos. Vide Spelman. Inprimis Ecclesiasticâ dignitate aliquâ aut vitae sanctimoniâ insignibus, id nominis tributum legimus. De Episcopis passim Gregorius M. Paulinus, Ennodius, Alii. Pontificibus praecipue Rom. vindicat Onuphr. Inde ad Abbates, et Monachos transiit hodieque Benedictinis, Carthusiensibus, Cluniacensibus Monachis in usu est. Sed et Franciae Reges peculiariter, Domnos appellatos esse, auctor est Landulfus Sagax et Rabanus Maurus ad Othgarium etc. Discrimen vero inter Dominum et Domnum, Franci vett. quoque observasse videntur, cum solum Deum Dames, quosvis vero alios, in dignitate constituos, voce Dam salutare solitzos, tradit Car, du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.